Feria - Missa 'Deus In Loco' or St. Zephyrinus, Pope & Marytr - Missa 'Si diligis me' - August 26th, 2014 - Propers



Image Credit: Liturgia Latina - 26th August, St. Zephyrinus, Pope and Martyr


Feria
Feria tertia infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes
Missa 'Deus In Loco'
Commemoratio: S. Zephirini Papae et Martyris
Commemoration: St. Zephyrinus, Pope and Martyr
4th Class
Green
[Common Preface; Commemoration: St. Zephyrinus, Pope and Martyr]


Latin Mass Propers Online - Full Latin - Complete version with Commemoration (Click Here; DivinumOfficium.Com, 8-26-2014)

Latin Mass Propers Online - Full Latin - Complete version (Click Here; Virgomaterdie.com)
Add the Collect, Secret and Postcommunion for Commemoration of St. Zephyrinus as found below

Latin Mass Propers Online - Full Latin, PDF Format (Click Here; MaternalHeart.Org: ELEVENTH SUNDAY AFTER PENTECOST: Pentecost 11)
Add the Collect, Secret and Postcommunion for Commemoration of St. Zephyrinus as found below

Latin Mass Propers Online - Full Latin - Complete version (Click Here; Daily Catholic.Org)
Add the Collect, Secret and Postcommunion for Commemoration of St. Zephyrinus as found below


Or

St. Zephyrinus, Pope & Martyr
S. Zephirini Papae et Martyris
Missa 'Si diligis me'
4th Class
Red
[Gloria; Common Preface]



The Latin version of the Mass, 'Si diligis me', is no longer online.  The version below is taken from the 1962 Missale Romanum (Common of the Saints).

*****

Introitum Io. 21, 15-17

Si diligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 1  Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. V. Gloria Patri.


Oratio

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Zephyrínum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dominum.



Lectio Epistolae beati Petri Apostoli. I Petri 5, 1-4 et 10-11

Carissimi: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et, cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem glorias coronam. Deus autem omnis gratis qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.


Graduale  Ps. 106, 32, 31

Exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.  Confiteantur Domino misericordiae eius; et mirabilia eius filiis hominum.  Alleluia, alleluia. V. Matth. 16, 18  Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Alleluia.


Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 16, 13-19

In illo tempore: Venit lesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis lesus; Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem lesus, dixit ei; Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum, Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.


Ant. ad Offertorium Ierem, I, 9-10

Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et aedifices et plantes.


Secreta


Oblátis munéribus, quaesumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dominum nostrum.


Ant. ad Communionem Mt. 16, 18

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificibo Ecclesiam meam.


Postcommunio


Refectióne sancta enutrítam gubérna, quaesumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.  Per Dominum nostrum

*****
♫ Monastero San Benedetto: Mass & Office, for 26. AUG 2014

♫ The Chant of Le Barroux: Office for 2014-08-26


+++++++++++++++++++++++

LiveMass.Net (Live Mass Online)

Christ the King (FSSP), Sarasota, FL, Guadalajara, Mexico and Fribourg, Switzerland (Mass Time Clocks can be found at the LiveMass website!)


Domine, da mihi hanc aquam!  -  Live Streaming Daily/Sunday Mass (N.O.)

+++++++++++++++++++++++

Tuesday of the Twenty-first Week in Ordinary Time
USCCB Daily Mass Readings; Click here

Boston Catholic Journal:  Roman Martyrology, Complete, August 26th

SQPN.com: Saints of the Day & Link to Daily Divine Office MP3's

Saint of the Day: St. Joseph Calasanz


Season after Pentecost
+++++++++++++++++++++++

Tags: TLM Propers; Feria tertia infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes; Missa 'Deus In Loco'; Tuesday of the Twenty-first Week in Ordinary Time (N.O.); LiveMass TLM Link; St. Zephyrinus, Pope & Martyr; Missa 'Si diligis me'

Comments

Popular posts from this blog

Feria Quarta infra Hebdomadam XIV post Octavam Pentecostes - Missa 'Protéctor Noster' - September 13th, 2017 - Propers

Feria Secunda infra Hebdomadam XVI post Octavam Pentecostes - September 25th, 2017 - Propers

Visitors ask...Latin Prayers for the Dead